PA. Nón tu scis, quom ex álto puteo súrsum ad summum escénderis, Máxumum períclum inde esse ab súmmo ne rursum cadas? Núnc haec res apud súmmum puteum géritur si praesénserit Miles, nihil ecfieri poterit húius. nunc quom máxume Ópust dolis. PL. Domi ésse ad eam rem uídeo siluaí satis: Múlieres tres quartus tute's, quíntus ego, sextús senex. Quód apud nos falláciarum séx situmst, certó scio, Óppidum quodvís videtur pósse expugnarí. PA. Dolis Dáte modo operam. quid velles, vénimus. Ac. Íd nos ad te, sí PA. Lépide facitis. núnc tibi hanc ego ímpero prouinciam. Ac. Impetrabis, ímperator, quód ego potero, quód uoles. (3) Quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita conniventem somno consopiri sempiterno? Quod si fiat, melior Enni quam Solonis oratio. Hic enim noster: "Nemo me lacrumis decoret," inquit, "nec funera fletu Faxit!" At vero ille sapiens : "Mors mea ne careat lacrumis; linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu." Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis frustum putemus nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis immortalibus vel a natura, parente omnium, constitutum. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus; sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano, nec id gigneret aut aleret, quod, quom exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum. Portum potius paratum nobis et perfugium putemus! Quo utinam velis passis pervehi liceat! Sin reflantibus ventis reiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest? (4) Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belgarum civitates in verba eius adigit. Dehinc audito legionum tumultu raptim profectus, obvias extra castra habuit, deiectis in terram oculis velut paenitentia. Postquam vallum iniit, dissoni questus audiri coepere. Et quidam prensa manu eius per speciem exosculandi inseruerunt digitos, ut vacua dentibus ora contingeret; alii curvata senio membra ostendebant. Adsistentem contionem, quia permixta videbatur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros responsum; vexilla praeferri, ut id saltem discerneret cohortes. Tarde obtemperavere. Tunc a veneratione Augusti orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus cele brans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit; nil usquam turbidum aut discors. Silentio haec vel murmure modico audita sunt. (5) Humana ante oculos foede cum vita iaceret quae caput a caeli religionibus ostendebat murmure compressit caelum, sed eo magis acrem moque, unde refert nobis victor quid possit oriri, (3) UNSEEN TRANSLATION. The Board of Examiners. Translate, with any necessary marginal comments— (1) Quando ego non timui graviora pericula veris ? Res est solliciti plena timoris amor. In te fingebam violentos Troas ituros: Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum; Mirantur iustique senes, trepidaeque puellae : Illic acides, illic tendebat Ulixes; (2) Dixit hic idem qui omnia semper constanter et. fortiter, M. Cato, dixitque in turbulenta contione,. quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum, sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores. H sceleris, defensores necis. Hic vero nihil habet in his malis quod minus molesta ferat quam, etiamsi quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum. Sed quaestiones urgent Milonem quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de servis? Rogas? de P. Clodi. Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. Unde ? Ab Appio. Di boni! quid potest agi severius ? De servis nulla lege quaestio est in dominos, nisi de incestu, ut fuit in Clodium. CICERO, pro Milone xxii. 58. (3) Ὣς ἔφατ', οὐδ ̓ ἀπίθησε διάκτορος ἀργειφόντης. αὐτίκ ̓ ἔπειθ ̓ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα, ἀμβρόσια, χρύσεια, τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ' ὑγρὴν ἠδ ̓ ἐπ ̓ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο. εἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ τ' ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει ὧν ἐθέλει, τοὺς δ ̓ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει. τὴν μετὰ χερσὶν ἔχων πέτετο κρατὺς ἀργειφόντης. Πιερίην δ' ἐπιβὰς ἐξ αἰθέρος ἔμπεσε πόντῳ σεύατ ̓ ἔπειτ' ἐπὶ κῦμα λάρῳ ὄρνιθι ἐοικώς, ὅς τε κατὰ δεινοὺς κόλπους ἁλὸς ἀτρυγέτοιο ἰχθὺς ἀγρώσσων πυκινὰ πτερὰ δεύεται ἅλμῃ· τῷ ἔκελος πολέεσσιν ὀχήσατο κύμασιν Ἑρμῆς. ἀλλ' ὅτε δὴ τὴν νῆσον ἀφίκετο τηλόθ ̓ ἐοῦσαν, ἔνθ ̓ ἐκ πόντου βὰς ἰοειδέος ἤπειρόνδε ἤιεν, ὄφρα μέγα σπέος ἵκετο, τῷ ἔνι νύμφη ναῖεν ἐϋπλόκαμος· τὴν δ ̓ ἔνδοθι τέτμεν ἐοῦσαν. πῦρ μὲν ἐπ' ἐσχαρόφιν μέγα καίετο, τηλόθι δ ̓ ὀδμὴ κέδρου τ ̓ εὐκεάτοιο θύου τ ̓ ἀνὰ νῆσον ὀδώδει δαιομένων· ἡ δ ̓ ἔνδον ἀοιδιάουσ ̓ ἐπὶ καλῇ, ἱστὸν ἐποιχομένη χρυσείη κερκίδ ̓ ὕφαινεν. ὕλη δὲ σπέος ἀμφὶ πεφύκει τηλεθόωσα, κλήθρη τ' αϊγειρός τε καὶ εὐώδης κυπάρισσος. HOMER, Od. v. 43-64. |