De C. Valgü Rufi poematis commentatio

Couverture
Impensis Orphanotrophei, 1848 - 510 pages

À l'intérieur du livre

Pages sélectionnées

Autres éditions - Tout afficher

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 205 - Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis.
Page 40 - STESICHORUM, quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse ; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est.
Page 276 - ... pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est, pars ubi pro rigidis calamos statuere columnis, 530 desuper extentas imposuere togas. sole tamen vinoque calent annosque precantur, quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
Page 50 - Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
Page 42 - Nervae, sed cohibet vires ingeniumque pudor. 179 8, 70 cum siccare sacram largo Permessida posset ore, verecundam maluit esse sitim, Pieriam tenui frontem redimiré corona contentus famae nee dare vela suae.
Page 26 - Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos, solus utroque idem diceris magnus in orbe. Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis, ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus. Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus, 180 Valgius: aeterno propior non alter Hornero.
Page 35 - ... messes, cuique pecus denso pascebant agmine colles, et domino satis et nimium furique lupoque — , nunc desiderium superest; nana cura nova tur, cum memor ante actos semper dolor admonet annos.
Page 225 - Non de plebe domus, nee avarae verna catastae, Sed domini sancto dignus amore puer, Munera cum posset nondum sentire patroni, Glaucia libertus iam Melioris erat. Moribus hoc formaeque datum : quis blandior illo ? 5 Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit ? Immodicis brevis est aetas et rara senectus.
Page 40 - Calabri tentavit carmina Flacci, Pindaricos nosset cum superare modos; Et Vario cessit Romani laude cothurni, Cum posset tragico fortius ore loqui. Aurum et opes et rura frequens donabit amicus : Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
Page 63 - Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores; sed non ego credulus illis. nam neque adhuc Vario videor nee dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores.

Informations bibliographiques