FABULARUM LIBRI QUINQUE, Cum Annotationibus JOHANNIS SCHEFFERI, Argentoratensis; Ет FRANCISCI GUYETI Notis, Cum bis primum publicatis. EDITIO QUINTA, Prioribus Emendatior & Auctior, Ex Officina LEONARDI STRIK, Bibliopola. B. Auguftinus Ep. VII. Ego fateor, me ex eorum effe numero conari, qui proficiendo Scribunt, & fcribendo proficiunt. Unde fi aliquid vel incautius, vel indoctius a me pofitum eft, quod non folum ab aliis, qui videre id poffunt, 1 merito reprehenditur, verum etiam a me ipfo, quia & ego faltem poftea videro debeo, fi proficio, nec mi randum eft, nec dolendum, fed potius ignofcendum, atque gratu landum, non quia erratum eft, fed quia improbatum. 1 Habes ecce S. D. Phadri nostri tertiam editionem, quam ut publicarem, Dn. Gothofredi Schultzen, Bibliopolæ Hamburgenfis perindustrii rogatu feci, qui defiderari eam per Germaniam fignificavit, suosque ad eam typos ultro obtulit. Speramus autem tanto hare futuram gratiorem, quanto in ea & emendavimus plura, & prioribus adjecimus. Quod advertet facile, quisquis hanc conferre cum fuperioribus haud gravabitur. Plura hic addi necesse non exiftimo, & abunde factum in Præfatione editionis secundæ quam iccirco huic subjecimus. Vale, studiisque noftris fave, lapsibusque æquum te ac humanum præbe. Scr. Upsalie a. d. 22 Decemb. 1671. |